Deposition against John Hawteyn
- Medieval Family Life
- Title
- Deposition against John Hawteyn
- Reference
- Add. 27443, f. 93
- Date
- 8 September 1443
- Library / Archive
-
- The British Library
- Transcript location(s) in printed volume(s)
- Gairdner, Vol II, item 46
- Transcript from James Gairdner, 'The Paston Letters, A.D., 1422-1509, New Complete Library Edition, Volume II'
-
46
DEPOSITION AGAINST JOHN HAWTEYN3
PRIMO suggessit Sanctissimo Papæ mentiendo quod
coactus et constrictus [fuisset] metu parentum ordi-
nem 4 intrare; secundo quod in insufficienti et prohibita
ætate et in eodem ordine invite esset professus; Et tertio,
quod ita fuerat invallatus et inclusus in ordinis arctitudine ut
sibi tempus opportunum exeundi acquirere nequiret. Contra
quæ sic depono, non per ficta et fantastice ymaginata, sed per
visa et audita a fide dignis denunciata. Et primo, contra
primum articulum, viz., quod metu parentum etc. quia, ut
asserunt fide media quam plures fide digni quorum nomina
perlongum esset enarrare, quod alter parentum, suple pater,
neci submersionis suffocatus fuerat in Themisia diu antequam
ordinem ingressus est prænotatus Johannes; ergo, dissonum
videtur quod metu parentum ingressus est, sed tantum alterius
parentis. Secundo, contra secundum articulum, scilicet quod
ex insufficienti etc., quia per vere visa et audita a fide dignis
personis contra illud testimonium perhibere volentibus verum
est asserere quod xiiijcim annorum fuerat ætatis antequam
indutus esset; quod sic evidet, quia natus erat in Swapham
Markett, in loco qui Delgate dicitur, ubi parentes ejus com-
morabantur, quando primo intraverant villam antedictam pro
annuali stipendio dato Thomæ Delgate, cujus erat ipsa mansio,
et istud ad testimonium Adæ Ram, Roberti Sergaunte, Agnetis
Ymay commatris1 sæpedicti Johannis Hawteyn et Katerinæ
Gannok, uxoris compatris1 Johannis Hawteyn prædicti, viz.
Johannis Gannok qui obiit anno Domini mccccxxxiiijo. Istis
transactis, parentes dicti Johannis, viz. Haymundus Hawteyn,
pater ejus, et Claricia Hawteyn mater ejus, conjunctim emerunt
mansionem in eadem villa, viz. Swapham Markett, a Martino
Waron anno regni Regis Ricardi Secundi post conquestum
xxijo, quod datum, suple Regis Ricardi, præcessit nativitas
Johannis Hawteyn in Delgate per testimonia præallegata. De
facili ergo, probatur quod sit ætatis annorum xliiijor ad minus,
enumerando a xxijo anno regni Regis Ricardi Secundi post
conquestum usque ad annum xxjm Henrici Sexti.Omnia in hac cedula quo ad Hawteyn dicta fuerunt Jacobo
Gresham viijo die Septembris anno Regis Henrici vjti xxijo,
prout scribuntur. Frater Johannes Alburugh dicit quod hoc
medio intravit Johannes Hawteyn in ordinem. Circa xij.
annum ætatis suæ missus fuit London’ essend’ cum quodam
Thoma Brown modo apprenticii; quod actum fuit, quodque
sibi non bene complacuit, et cucurrit ad Fratres et dixit quod
fuit nepos Alburugh, et ea de causa Reverendus Magister
Walden1 interrogavit eum si vellet esse frater, et dixit quod
vellet et humiliter rogavit ex caritate. Et veraciter scit quod fuit
ætatis xiiij. annorum et amplius tempore professionis suæ et
moram traxit ibidem per iij. vel iiij. annos. Et postea fuit
apud Maldon per duos annos, et ab illo loco exiit. Deinde
captus et Norwico incarceratus per dimidium annum. Et
postea in domo de Blakney per iiijor annos mansit, et ibidem
fuit terminarius et hospes; et cucurrit ab inde cum vestibus
officii de domo hospicii furtive et cepit librum (?) Alburugh
avunculi sui et canciavit illum apud Aylesham pro iiij. marcis
et dimidia, quas dictus Alburugh solvit pro libro rehabendo.Et addidit idem Johannes Hawteyn vel Alburugh frater et
avunculus dicti Johannis Hawteyn quod Johannes Hawteyn
apostata fuit natus apud Swafham Market circa iiij. annum
post transitum patris sui a Scheryngton usque Swafham.
Et dicit quod Robertus frater ejus fuit pluris ætatis quam
Johannes fuit per iiijor annos, et dictus Robertus fuit natus
apud Scherynton.Et serviens Daubeney dicit quod Hamond Hawteyn tran-
sivit a Scheryngton usque Swafham tempore quo Thomas
Erpyngham custodivit Regem R. in Turre London.2Stephanus Plattyng de Aylesham pro vero dicit quod ad
Festum Purificationis Beatæ Mariæ anno regni Regis Henrici
vjti xxjo elapsi fuerunt xxviijo anni postquam ipse primo habi-
tavit in dicta villa de Aylesham; quo tempore Claricia quæ
fuit uxor Hamonis Hawteyn fuit vidua et commorans in
messuagium nunc Johannis Draper de Aylesham, et postea
nupta fuit Petro Fysch, cæco, qui insimul vixerunt vj. vel vij.
annos, et post obitum dicti Petri dicta Claricia cepit in virum
Willelmum Punyant de Aylesham. Et ad dictum festum
Purificationis Beatæ Mariæ dicto anno xxjo dicti Ponyant et
Claricia insimul in matrimonio cohabitaverunt per xxij. annos.
Hoc de Pounyant cum Claricia affirmant. Et dicit idem
Ponyant quod frater Johannes Hawteyn professus fuit post
matrimonium inter ipsum et præfatam Clariciam et quod ipse
ad ultimum exitum suum de ordine prædicto dimisit capam
suam in domo dicti Ponyant apud Aylesham.Willelmus Barbour dicit quod quo ad nativitatem Johannis
Hawteyn penitus ignorat, sed dicit quod habet quendam (sic)
filiam ætatis xliiijor annorum, et ultra vel circa, et dicit quod
Johannes Hawteyn est talis ætatis. Et dicit quod Tiphania
soror Hawteyn est manens in villa ultra London vocata Hawe-
hunte, sed in quo comitatu ignorat.This paper is endorsed, ‘Hauteyn, Oxened.’
3 [From Paston MSS., B.M.]
4 The Order of Carmelites.—See Note 1 on page 54.
1 Compater and commater (in French compère and commère) correspond in meaning
to the old English word gossip, i.e. god-sib, or related in baptism—generally applied to
godfathers and godmothers.1 The celebrated Thomas Netter of Walden, provincial of the Carmelite order in
England; a great opponent of Wycliffe.2 Richard II. was committed to the Tower in 1399, just before his formal resigna-
tion of the crown.1443
SEPT. 81443
SEPT. 81443
SEPT. 81443
SEPT. 8